Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.10b.4 Cic. Fam. 6.10b.6 (English) >>Cic. Fam. 6.11.1

6.10b.5 simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis, sed in studio minus fortasse quam vellem, [et] in rebus atque usu plus etiam quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et iniuriam non diuturnam fore. nam et ipse, qui plurimum potest, cotidie mihi delabi ad aequitatem et ad rerum naturam videtur, et ipsa causa ea est, ut iam simul cum re p. quae in perpetuum iacere non potest, necessario revivescat atque recreetur cotidieque aliquid fit lenius et liberalius quam timebamus. quae quoniam in temporum inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta observabimus neque ullum praetermittemus tui iuvandi et levandi locum.

6.10b.6 itaque illud alterum, quod dixi, litterarum genus cotidie mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri possim. id re quam verbis faciam libentius. tu velim existimes et pluris te amicos habere quam qui in isto casu sint ac fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me concedere eorum nemini. fortem fac animum habeas et magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna, temporibus regentur et consiliis nostris providebuntur.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.10b.4 Cic. Fam. 6.10b.6 (English) >>Cic. Fam. 6.11.1

Powered by PhiloLogic